NEXI

NEXI
NEXI
dicebantur apud Romanos, homines alias liberi, sed qui, ob aes alienum, in vincula dabantur, apud Creditorem, ut ei servirent, donec debitum dissolvissent: Ita quidam. Sed negat id Salmas. Nexum, ex Varrone de L. L. l. 4. non vinctum, sed simpliciter corpore obligatum veloppignoratum, dictum esse ostendens, docensque, codem modo Nexum ipsum debitorem vocatum fuisse, cuius corpus pro pecunia credita obnoxium est, quemadmodum bona nexa, quae sunt obnoxia et oppignerata. Unde in Legg. XX. Tabb. de eo, qui post 30. dies iustos, nondum satisfecerat, dicitur: Vincito aut nervo, aut compedibus qumdecim pondo etc. non vero, Nectito, quod alas dixisset Legislator, si eidem nectere idem fuisset, quod vincire. Vide Iac. Oiselium Notis in A. Gellium l. 20. c. 1. ut et supra, in voce Debitor. Adde insignem Livii locum l. 2. c. 23. Duravit autem mos ille usque ad Consulatum C. Poetilii, L. Papirii Mugillani, sub quibus is desiit, hac occasione. Idem l. 8. c. 28. Eo annô plebi Romanae, velut aliud initium libertatis factum est, quod ligari nexi desierunt: mutatum autem ius ob unius foener atoris simul libidinem, simul crudelitatem insignem. L. Papyrius is fuit, cui quum se C. Publilius ob aes alienum paternum nexum dedisset; quae aetas formaquemisericordiam elicere poterat, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt --- postquam aspernabantur flagitium aures --- nudari iubet. verberaque afferri. Quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset --- ruptum eô die ob impotentem iniuriam unius ingens fidei vinculum: iussique Consules ferre ad populum, ne quis, nisi qui noxam meruisset, in compedibus, aut in nervo teneretur. Pecuniae creditae bona debitoris, non corpus obnoxium esset. Ita nexi soluti: cautumque in posterum, ne necterentur. Nec omittendum, quôd, quum in Nexos flagris animadverteetur, tibiae sonum adiungi consuevisse, notat Scaliger Poetices l. 1. c. 20. Similiter apud Aegyptios, nectebantur obaerati, usque ad Bocchoridis Regis tempora, qui de obaeratorum facultatibus duntaxat usuras exigere, τὸ δὲ σῶμα κατ᾿ οὐδένα τρόπον εἴασεν ὑπάρχειν ἀγώγιμον, corpus vero nullô modô in nexum ducere concessit. Quem imitatus Solon legem τῆς Σεισαχθέιας, i. e. oneris excussi, Athenis invexisse videtur, quâ cives universos ab aere alieno, in corporis nexum credito, liberavit. Et quidam non immerito culpârunt Legislatores Graeos, quod vetuerint, ob foenus pignori capercarma, aratrum, aliaque operi faciendo necessaria; sed eos, qui illis uti debebant, nectendos permiserint, Diodorus Sic. l. 1. Vide quoque infra Oneris excussie. Coeterum, olim Nexum dictum est, quodcumque per aes et libram gerebatur; unde Nexum, quasi Nec summ, Varroni l. 6. de L. L. Hinc in LL. XII. Tabb, Ut cum Pater familiâs super familâsua legaret, Nexum faceret, perque aes et libram familiam manciparet, ac praeter libripendem cives Romanes puberes ne minus quinque adhibeat. In quae verba Rosinus notat, tria fuisse apud Romanos Testamentorum genera, unum quod calatis Comitiis: alterum quod in procinctu: tertium, quod per aes et libram appellatum sit, cum nempe Paterfamiliâs ei, quem vellet successorem relinquere, familiam suam et universum ius Patrisfamiliâs mancipio venderet et simul heredes nuncuparet. Fiebat vero mancipatio familiae, quae imaginaria venditio erat, hôc modô: Quinque aderant testes, et libripens, cives Romani ac puberes; quibus praesentibus, is qui successor defuncti erat
futurus, patrimonium morituri emebat, verba quaedam dicens sollemnia, nempe: Huius ego familiam, quae mihi empta est hôc aere aeneaque librâ. Iure Quiritium meam esse aio: dein aere percutiens libram, dabat, imaginarii pretii nomine, nummum aeneum ei, a quo hereditatem exspectabat, sicque dicebatur familiae emptor. Et hoc Leges dixêre, Nexum facere. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. part. 1. c. ult. Idem in reliquis etiam contractibus obtinuit, in quibus Libripens, i. e. qui libram aeneam tenebat, similiter adhibebatur, eamque emptor raudusculô sive aere gravi feriebat; Tumque res in contractum deducta, mancipiô Nexuque eius fieri dicebatur. Unde in Legg. XII. Tabb. Raudusculô libram ferito. Nempe saeculô Decemvirali libra in contractibus dominabatur, quâ opus erat, ut stipem sive aes grave adpenderent: Sed et postmodum receptô iam pecuniae signatae sive numeratae usu, librae tamen consuetudo permansit, ut conslat e Plinio l. 33. c. 3. cum ait: Quin et militum stipendiorum, h. e. stipis ponderandae pensatores, Libripendes dicuntur; quâ consuetudine in his emptionibus, quae mancipi sunt, etiam nunc libra imerponitur. Iac. Oiselius ad A.
Gellium l. 15. c. 13. F. Sylvius in Orat. Cic. pro Muraena, ubi legîs incertae de Nexu mentio fit, eandem rem exemplô servi, qui venderetur, explicat: Praesentibus enim quinquetestibus, et Libripende, emptor manu tenens aeneum nummum, dicere solebat, hunc ego hominem ex iure Quirituium meum esse aio, isque mihi emptus est hôc aere: tum nummô libram feriens, dabat eum venditori. Quod emptionis genus ideo Nexum dictum fuisse ait, quia necteret Venditorem, ut periculum iudicii praestaret: Ita enim lex illa sancit, In his rebus quae mancipi sunt, is iudicii pertuclum praestare debet, qui se Nexu obligavit. Item ritus Venditio per aes et libram: Item Mancipatio, vocabatur. Cal. Var. Nexum dicit, abalienationem fuisse civilem, quae fiebat per aes et libram, i. e. aere nummôve aliquo percussâ librâ, quô pactô solutio repraesentabatur, apud Er. Gouldmannum Diction. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • NEXI — may refer to: Nippon Export and Investment Insurance, an incorporated administrative agency of the Japanese government that provides trade and investment insurance services Nexi Robot, a mobile humanoid robot created by the Massachusetts… …   Wikipedia

  • Nexi — En la primitiva República Romana, los nexi eran ciudadanos empobrecidos, en general de la plebe, en tanto carecían de otras redes de contención, que se habían dado ellos mismos en prenda al acreedor. Si bien las referencias históricas son escasas …   Wikipedia Español

  • nexi — (G). Swimming …   Dictionary of word roots and combining forms

  • nexi — /neksay/ In Roman law, bound; bound persons. A term applied to such insolvent debtors as were delivered up to their creditors, by whom they might be held in bondage until their debts were discharged …   Black's law dictionary

  • nexi — /neksay/ In Roman law, bound; bound persons. A term applied to such insolvent debtors as were delivered up to their creditors, by whom they might be held in bondage until their debts were discharged …   Black's law dictionary

  • nexi — (Roman law.) Debtors who were held in bondage by their creditors as security for their debts …   Ballentine's law dictionary

  • Nippon Export and Investment Insurance — 日本貿易保険 Agency overview Formed April 1, 2001 Headquarters Tokyo, Japan Employees 150 (As of April 1, 2010)[1] …   Wikipedia

  • Nippon Export and Investment Insurance — Тип страховая компания перестраховочная компания Год основания 1 апреля 2001 Основатели Правительство Японии Расположение …   Википедия

  • Cynthia Breazeal — Cynthia Lynn Breazeal (born November 15, 1967 in Albuquerque, New Mexico)[1] is an Associate Professor of Media Arts and Sciences at the Massachusetts Institute of Technology, where she is the director of the Personal Robots Group (formerly the… …   Wikipedia

  • Nexum — was a debt bondage contract in the early Roman Republic. The debtor pledged his person as collateral should he default on his loan. Nexum was abolished by the Lex Poetelia Papiria in 326 BC. Contents 1 The contract 2 Abolishment 3 See also …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”